- ARMENII
- ARMENIIpopuli Armeniam incolentes. Fuerunt olim sub Persis, dein Graecorum imperio subiecti, tandem in Romanorum potestatem concessêre. Post Christum Natum An. 18. Germanicus Zenonem iis Regem imposuit. Dein A. C. 58. missus Corbulo, qui parta a Lucullo Pompeioque reciperet, castellis aliquot excisis Tigranocerta cepit, Artaxatis solo aequatis, Tigranemque Archelai Cappadocis nepotem Regem Armeniis imposuit. Tacit. Annal. l. 13. et 15. Vide quoque Dion. l. 63. Dein Traianus Parthamasirium A. C. 107. a Partho Armeniae Regem datum deiecit, Armeniâ in formam Provinciae redactâ. Postea Reges habuit proprios, (una cum Assyria, et Mesopotamia,) ab Adriano Imperatore deductis legionibus, deserta, positô fine Imperii Euphrate, A. C. 120. Dein iterum a Graecis Imperatorib. vindicata, illis subfuit, donec Bulgaris Saracenisque sub Iustiniano Rhinotmeto, per Sabbatium dedita est. A. C. 692. Sic iterum sub Principibus propriis fuit, usque dum illi a Persis primo, dein a Selimo Turcarum Imperatore A. C. 1537. penitus sub iugum missi sunt. Strab. l. 11. et 13. Iustin. l. 10. et 13. Curt. l. 5. Sanutus, Vincentius Bellovacensis, etc. ut alios omittam. Hos in verae fide S. Bartholomaeus instruxit, a quo Christianismus ibi hucusque conservatus, sed minime primaevae puritatis retinens. Hîc Eustathius Monachatum et Caelibatus legem primus invexit, certâ de cibo, vestitu, aliisque regulâ praescriptâ, ut Socr. refert l. 3. c. 14. Cuius etiam discipuli vituperârunt coniugium, et Presbyteros uxoratos contempferunt, ut ait Sozom. circa A. C. 380. paulo ante Concil. Constantinopolitanum: Suberant quondam Patrarchae Constantinopolitano; sed iam ante Photium a Graecis secesserunt. Duos habent hodle Patriarchas, Unum Armeniae maioris cui sedes in monasterio quodam, prope urbem Ervan in Persia, unde bellô Turcicô pulsus est: (olim Sebaste sedes.) Et huic parent quindecies centena milia familiarum. Alterum Armeniae minoris cui 20000. familias tribuuntur, antehac Melitene, nunc in urbe Sis, prope Tarsum Ciliciae, morantem. Credunt Spiritum S. a. solo Patre procedere, infantes quoque ad sacram synaxin admittunt, mortuos ante resurrectionem visione Dei frui negant, Ieiunium rigorose observant. Ceterum aquam vinô in calice non miscent, Sacramenta ex opere operato gratiam conferre negant, Purgatorium reiciunt, habentque Presbyteros coniugatos. Vide Georg. Hornium de Armeniorum secta, a Iac. Zanzalo orta, et ex Arianismo, Apollinarismo, Matcionismo, aliisque haeresibus, Iudaismo it. e que Agni Pachalis immolationem retinent conflata: peculiari item inter illos Chazinzariorum, i. e. Staurolatrarum, haeresi, Historiâ Eccl. Hos ut ad Latinam Communionem perducerent Pontifices Romani, nullum non movêre lapidem, et Florentinum inprimis Concilium id tentavit, sed frustra. Nihilominus Romae collegium habent, in quo quidam eorum ritus loci sequuntur: Amstelodami libri qurdam illorum linguâ excusi, ut Imitatio Iesu Christi Thomae a kempis, aliique qui a Basilio etIohanne, Armeniis Presbyteris, haud pridem versi sunt. Nestoriani cetera maximam partem. Concilium in Armenia celebratum A. C. 435. occasione librorum Theodori Mopsvestii et Diodori Tharsensis, quos Nestoriani Syriace, Persice et Armenice versos, pro Orthodoxis obtrudebant. Ibi, ut Haeretici, condemnati missique Leontius et Aberius Presbyteri, ad Proclum Patriatcham Constantinopolit. cum tractatu Theodori alioque, qui opiniones illorum continebat. Liberatus Brev. c. 10. Plura vide apud Nicon. in Bibl. PP. Baron. A. C. 435. 663. 685. 1080. Arcad. l. 2. de Concord. Eccl. orient. et Occid.Niceph. l. 18. c. 53. Sander. Haer. 118 etc. De hodiernis inprimis, qui mercaturae deditissimi, festis illorum, ritibus, consuetudinibus, etc. P. de Valle Itiner. tom. 2. et 3. Item hîc infra, ut et in voce Ciolfa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.